

Epistola ad Galatas*
Caput 4: Versus 15
Ubi est ergo,etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quaerit sua, sed quae Christi. Non quaerit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendae necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Sifieri posset.Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.